Logos Multilingual Portal

Select Language



[ No Biography for this Author ]

cogitatio christiana orbem foedum malumque esse, foedum malumque orbem reddidit
falsum nobis sit omne verum quod risus non comitatus sit
homines non pudet de rebus lubricis cogitare; sed eos pudet cogitare sibi tribui posse eas cogitationes lubricas
homines ore mentiri possunt, sed vultus habitu quem illo tempore sumunt verum dicunt
in singulis insania rara est; in hominum coetibus, factionibus, populis, aetatibus norma est
ne cogitationes suae quidem omnino verbis exprimi possunt
ne fidem tribueritis cogitationi quae non pervenerit deambulando
nisi coniuges una viverent, bona coniugia crebriora essent
non facta sed solum interpretationes sunt
omnia quae nunc aestimantur inhonesta quibusdam locis et temporibus honesta aestimata sunt. Quid nobis fidem dat nomen rursum non mutari?
omnis persuasio carcer est
persuasiones, magis quam mendacia, veri inimicae sunt
poena ad emendandum punitorem prodest
quantum veri pati potest, quantum veri audere potest homo?omnis exitus, omnis cognitionis progressus e virtute, e rigore cum semet, ex honestate cum semet nascitur
quo plus nos levamus, eo minores videmur iis qui volare non possunt
quod olim fiebat dei amore, nunc fit pecuniae amore, id est, quod protestatem vel conscientiam bonam praestat
sapientiae augmentum subtiliter metiri potest ex bilis diminutione
semper in amore aliquid insaniae est. Sed et est in insania semper aliquid cogitationis
solum audiuntur quaestiones quibus respondere possumus
stilum emendare facit meliorem cogitationem
stipem non largior. Non satis pauper sum ad eam largiendam
terrae cutis est et huic cuti morbi sunt. Quoddam ex his morbis homo appellatur
ut libere loquar, interdum irasci necesse est ita ut omnia bene procedant
virtus, cum dormivit, surgit vehementior
vitam amamus non quod ad vitam assuefacti simus, sed quod ad amandum sumus